

Liber Job*
Caput 26: Versus 9
Qui tenet vultum.In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa coelestis gloria non videtur.Vultum solii.Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit: